- SPROTTAVIA
- SPROTTAVIAUrbs Ducatus Glogaviensis, in Silesia, ad Sprottam fluv. ubi cadit in Boberam, vix 2. leuc. supra Saganum in Ortum, 4. a Glogavia in Occasum, solum sub proprio quoque Duce: E quibus Primislaus fil. Conradi Glogoviensis, mortui A. C. 1289. Dux Sprottae et Sagani, bellô Polonicô, A. C. 1290. ad Cracoviam caesus est: frater Conradi et Henrici Fidelis. Quorum ille Dux Steinaviae et Iaverae, cum Archiepiscopatui Salisburgio destinatus, patriam cerevisiam Salisburgi non reperiret, eum recusavit: Iste praeter patriam successionem, A. C. 1306. a Posnaniensibus adversus Uladislaum Locticum vocatus, Poloniae principatum asseruit; quô tamen paulo post a Uladislao exutus, maerore obiit A. C. 1309. Pater Henrici, qui lineam Sagano-Glogoviam, et Conradi, qui Steinavia Olsnensem orsus est. E quibus Henricus filium inter alios Henricum Passerem genuit Sprottae et Freistadii initio Ducem, dein fratrum heredem, cuius mortui A. C. 1395. posteritas exstincta est in Iohanne, sub initium praecedentis saeculi. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Hist. et supra in voce Saganum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.